- IGNIARIUM
- IGNIARIUMminus vulgo nata vox, exposita occurrit in Onamastico probissimae notae, quod Glossarum Servii nomine a doctissimis viris citatur, aliter Ignitabulum, Graecis πυρεῖον dicitur: proprieque notat lignum, quod altero ligno tam diu terebrabatur, donec ignem conciperet. Vide Scholiast. Apollon. ad illud.—— τοὶ δ᾿ ἀμφὶ πυρήϊα δινἐυςκον.Et quidem lignum, quod substernebatur, quodque levius et ratius, ςτορὲυς; alterum, quo perforaculi vice utebantur, quodque durius ac fortius, τρύπανον dictum: Sed ἐχάραν Theophrast. vocat, quod alii ςτορέα appellabant, Hist. l. 5. c. 10. Sic nempe ignem Vett. eliciebant, ut lignum ligno tererent et inter se verterent: unde πυριςτρόφον quoque ignitabulum est vet. Glossarum Auctori; ἀκάλκευτα τρύπανα huiusinodi ligna Sophocl. dixit. Quo fine quaenam ligna adhibita, cuiusque id inventum, Plin. docet l. 16. c. 40. Calidae et morus, laurus, edera, et omnes, e quibus igniaria fiunt.Exploratorum hoc usus in castris, pastorumque reperit, quoniam ad excudendum ignem non semper lapidis occasio est. Teritur ergo lignum ligno, ignemque conc ipit attritu, excipiente materiâ aridi fomitis, sungi vel foliorum, facillimi conceptus sed nihil edera praestantius quaeteratur, lauro quae terat etc. Ubi hoc modo eliciendi inventionem pastoribus ac exploratoribus castrorum asserit. At ferrea terebra uti, Mercurius docuit primus, apud Homer. in Hymno eius,Δάφνης ἀγλαὸν ὄζον ἑλὼν ἐπέλεψε σιδήρῳ,Α῎ρμενον εν παλάμῃ, ἀνὰ δ᾿ ἄμπνυτο βαιὸς αὐτμην`.Quam rationem Vestales servârunt, ignem aeternum, si qua defecerat, reparantes materiâ ligni felicis, s. tabula quadrata, quam fetro rerebrabant, Festo reste, vide ubi de Vestalibus. Postmodum Plin. l. 7. c. 56. ignem e silice Pyrodes Cilix excogitavit, cundem asservare in ferula, Prometheus, quod tamen Phoroneo ascribit Paus. Locum, ubi id factum, idem Plin. Pyrpylem vocat, l. 4. c. 12. et Solin. c. 11. quorum hic, Delon ---- eadem est Ortygia -- Pyrpole etiam, quoniam et ignitabula ibi et ignis inventa sunt: nomine inde imposito. πυρπολεῖν enim ignem accendere est etc. Apud Macrob. ureo Sat. l. 3. c. 8. aestimavit fomitem esse quendam et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagret: ignitabulum est ὑπέκκαυμα, fomes, materia, viz. levis et arida, quo ignis ab ignitabulo excussus excipitur, vide supra in voce Fomes, et plura hanc in rem apud Cael. Rhodigin. Antiqq. Lect. l. 15. c. 14. et 15. et Salmas. ad Solin. p. 179. et 180. nec non infra voce Pyreum, it. ubi de Pyrite.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.